| 1 | Nam postea quam dixit assumptum eum in coelum, et perductum usque ad Patrem, adiecit: Et data est ei potestas, et honor, et regnum, et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient. |
| 2 | Quae tribus, nisi Hebraeorum populus? Quae linguae, nisi gentium nationes? Amos quoque propheta ad Christi regnum Iudaeos a Deo sic provocat dicens: « Praepara te in occursum Domini Dei tui, Israel, quia ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in hominibus Christum suum » (Amos. IV, 12). |