monumenta.ch > Isidorus > 6
Isidorus, De fide Catholica, 2, 3, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 3, 6.

1 Quia Christus rex Iudaeorum est, Isaias indicat dicens: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi iustus, et salvans, pauper, sedens super asinum indomitum.
2 Daniel autem propheta potestatem Christi, non solum super gentes, sed etiam super Iudaeos a Patre datam, scribens, sic ait: « Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum (Dan. VII, 13).
Isidorus HOME

bnf2326.121