Isidorus, De fide Catholica, 2, 3, 4.
| 1 | Cuius ortum propter utramque gentem vox patris per Psalmistam ita annuntiat: « Commemorabo superbiae et Babylonis scientium me. |
| 2 | Ecce Palaestina, et Tyrus cum Aethiopia, iste natus est ibi. |
| 3 | Ad Sion autem dicetur: Vir et vir natus est in ea, et ipse fundavit eam Excelsus. |
| 4 | Dominus narrabit scribens populos. |
| 5 | Iste natus est ibi. |
| 6 | » In Babylone, Palaestina, Tyro, Aethiopia gentes significantur. |
| 7 | In Sion vero Hebraeorum populus, quia pro utrarumque salute gentium natus est Christus. |