monumenta.ch > Isidorus > 7 > 3
Isidorus, De fide Catholica, 2, 3, 2. <<<     >>> 4.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 3, 3.

1 Hanc autem civitatem Iudaeam dicit, sive Ierusalem; cognationem vero gentes; pastores autem apostolos, vel Ecclesiae doctores, Christi gratiam praedicantes.
2 Sic et alio loco idem ipse Ieremias Iudaeos servire Christo proclamat: Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum meum de collo tuo, et vincula eius disrumpam, et non dominabuntur eis amplius alieni, sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabit eis (Ierem. XXX, 8).
3 De quo Ieremias: « Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam super terram.
4 In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus iustus noster » (Ierem. XXIII, 5).
Isidorus HOME

bnf2326.120

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik