| 1 | Homo autem, qui nutriet eas, ipse est Christus qui per Ieremiam dicit: Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester, et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina (Ierem. III, 14). |
| 2 | Superbis namque dixerat per Isaiam: Nutriet homo vaccam unam et duas oves; quem hominem Deus nunc semetipsum esse ostendit, qui assumet duos de cognatione, et unum de civitate, quia minor est numerus credentium ex circumcisione, quam ex praeputio. |