monumenta.ch > Isidorus > 2 > 11 > 13 > 10 > 11 > 10 > 11
Isidorus, De fide Catholica, 2, 2, 10. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 2, 2, 11.

1 Siquidem et per Aggaeum de Christo in gentibus regnaturo sic cecinit idem Dominus, dicens: Spiritus meus erit in medio vestrum, nolite timere, quia haec dicit Dominus: Adhuc modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus (Aggae. II, 6).
2 Quod si de Antichristo hanc prophetiam infidelis intelligat, mendacium est procul dubio.
3 Illum enim non gentes desiderant, sed soli Iudaei exspectant.
Isidorus HOME

bnf2326.119