monumenta.ch > Isidorus > 2 > 11 > 13 > 10 > 11 > 10 > 11 > 10
Isidorus, De fide Catholica, 2, 2, 9. <<<     >>> 11.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 2, 10.

1 Et Habacuc ita inquit: Dominus loquitur: Scribe visum aperte, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, quia adhuc visus procul apparebit in finem, et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
2 De incredulis autem Iudaeis ita sequitur: Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso (Habac. II, 2, 4).
Isidorus HOME

bnf2326.119