| 1 | Servus quippe, sed ex susceptione hominis, Christus, qui quoniam prius ad Iudaeos veniens non est receptus, iudicium in gentibus protulit: quale iudicium, nisi ut ex fide iustificarentur? Eius vox non audietur foris, hoc est, in haeresibus, et Iudaeis extra Dei Ecclesiam positis. |
| 2 | Item de ipso in Isaia: « Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, et elevabitur, et sublimis erit valde, sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter viros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum, iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est narratum de eo, viderunt, et qui non audierunt, contemplati sunt » (Isai. LII, 13). |