monumenta.ch > Isidorus > 6
Isidorus, De fide Catholica, 2, 2, 5. <<<     >>> 7.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 2, 6.

1 De quibus et alibi ipse dixit: Et ducam caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt, ambulare eos faciam, ponam tenebras coram eis in lucem, ut impleretur quod per eumdem prophetam fuerat dictum: Gentium populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis (Isai. IX, 2).
2 Item de gentium vocatione ad Christum sic ait: « Attendite ad me populus meus, et tribus mea me audite, quia lex a me exiet, et iudicium meum in luce populorum requiescet, prope est iustus meus, egressus est Salvator meus (Isai. LI, 4).
Isidorus HOME

bnf2326.117

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik