| 1 | Quod testimonium nec Salomoni congruit, nec David. |
| 2 | Notum est enim quibus terminis regnum conclusum exstitit Salomonis. |
| 3 | Sed hoc in Christo videmus fuisse completum. |
| 4 | Cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen eius in gentibus. |
| 5 | Hic et a flumine dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus est a Ioanne, et pervenit per fidem in gentibus usque ad terminos terrae. |