monumenta.ch > Isidorus > 2 > 11 > 13
Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 12. <<<     >>> 14.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 13.

1 Novissimi dies hi sunt, in quibus Salvatoris resplenduit fides.
2 Praeparatus autem mons super verticem montium Christus est, quia ipse est caput apostolorum et prophetarum.
3 Domus vero Domini ecclesia Christi est, super eumdem stabilita, ad quam gentium congregatur diversitas.
4 Lex autem de Sion exiit, et verbum Domini de Ierusalem, sive ut veniret in gentes, relictis ob incredulitatem Iudaeis, sive quia in eadem plebe positus Iesus dixit discipulis suis: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19).
Isidorus HOME

bnf2326.115