| 1 | Michaeas quoque congregari omnes gentes praenuntiat, ut fidei disciplinam percipiant, ita: Et erit, inquit, in novissimo dierum mons domus Domini, praeparatus in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem, et iudicabit populos multos, et corripiet gentes fortes, usque in longinquo (Mich. IV, 1). |