Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 11.
| 1 | Item in Osee: Et miserebor eius, qui fuit sine misericordia, et dicam non populo meo: Populus meus es tu, et ipse dicet: Deus meus es tu; et erit, in loco ubi dictum est ei, Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Ose. II, 23). |
| 2 | Item in Sophonia: Quia tunc reddam populis labium electum, ut vocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno (Soph. III, 9). |
| 3 | Et post haec: Adorabit eum vir de loco suo, omnes insulae gentium (Soph. II, 11). |
| 4 | In quo etiam loco vocatio gentium prophetatur; nec iam locum orationis unum, in quo carnalis populus Deum quodammodo videbatur includere, sed pro uno omnem locum esse orationis ostendit, dum dicit: Adorabit eum vir de loco suo. |