monumenta.ch > Isidorus > 6 > 7
Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 6. <<<     >>> 8.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 7.

1 Adhuc idem Isaias, posteaquam Christi, quam in carne pertulit, humilitatem digessit, denuo laudem Ecclesiae gentium, pro qua talia pertulit, ita praedicavit, simulque quod per universum mundum sit ipsa una, sic prophetando aperuit dicens: Lauda, sterilis, quae non paris, decanta laudem, et hinni, quae non pariebas: quoniam iam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum, dicit Dominus: Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
2 Ad dexteram enim et laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit (Isai. LIV, 1).
Isidorus HOME

bnf2326.112

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik