monumenta.ch > Isidorus > 9 > 4 > 4 > 8 > 2 > 5 > 5
Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 5.

1 Ad cuius populos Isaias clamat, dicens: Congregamini, et venite, et accedite simul, quia salvati estis ex gentibus; nescierunt enim, qui levant signum sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem (Isai. XLV, 20).
2 Qui sunt isti salvati ex gentibus, nisi qui crediderunt ex gentibus? Quod vero dicit: Congregamini et audite simul, ostendit in unam debere gentes fidem, communionemque conglobari.
Isidorus HOME

bnf2326.112