monumenta.ch > Isidorus > 9 > 4
Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De fide Catholica, 2, 1, 4.

1 Huius populi congregatio ex gentibus ipsa est Ecclesia, cui in Psalmis voce prophetica dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 11).
2 Provocat enim propheta plebem gentium oblivisci populum suum, id est, infidelium coetum et domum patris sui, Babyloniam scilicet, quae diaboli et domus, et coniux est, et Christo fidei coniugio copulari.
Isidorus HOME

bnf2326.111

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik