monumenta.ch > Isidorus > 2 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 62, 1. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 62, 2.

1 Haec sunt Testamenti Veteris signacula, quae filius et haeres resignavit, cordis nostri oculos illuminans, sicut scriptum est: Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
2 Habemus enim, ad intelligendum Christum, ducem legem, testes prophetas, ex quibus divinitatem eius et nomen, gentem quoque, et genus, patriam, nativitatem, virtutes et curationes, comprehensiones, palmas, flagella, consputationes, fellis et aceti potationem, mortem, sagittam, sepulcrum, infernum, incorruptionemque corporis, resurrectionem carnis, ascensionem eius in coelum, regnum atque iudicium declaravimus.
Isidorus HOME

bnf2326.108

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik