| 1 | Ecce novi testimonii iudicem et regem de prophetis, ecce Christum ex lege omnium Dominum ostendimus. |
| 2 | Tenent ista omnia libri Hebraeorum, legunt cuncta Iudaei, sed non intelligunt. |
| 3 | Quia omnia signata sunt illis, propheta testante: Et erunt sermones libri huius, sicut sermones libri signati, quem si quis dederit homini nescienti litteras, et dicat Lege, respondeat Nescio litteras, et rursum det alteri scienti litteras, et dicat Lege; ille vero respondeat Non possum, signatus est enim liber (Isai. XXIX, 11). |