monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 9
Isidorus, De fide Catholica, 1, 61, 8. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 61, 9.

1 Quae consummatio et abbreviatio praecessura quae potest esse, nisi iudicii futuri? Sed ubi sit medium terrae illud, fidele de passione Domini testimonium David ostendit, qui dicit: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12).
2 Nulla enim alia est salus nostra, nisi redemptio Domini nostri Salvatoris et iudicis, quae in medio terrae orta est.
Isidorus HOME

bnf2326.108