| 1 | Tunc enim, iuxta Zachariam, Videbunt, in quem confixerunt, et plangent eum planctu, quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti (Zach. XII, 10). |
| 2 | Dolebunt enim a se crucifixum, cum viderint iudicantem, et in Patris ac sua maiestate regnantem, Iob quoque, ante legem evangelicis virtutibus clarus, redimendum se, et resuscitandum, et Deo iudici, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, praesentandum, prophetica auctoritate pronuntiat dicens: Credo enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. |