| 1 | Sequitur: Ignis ante eum ardebit, quia, ut ligna, fenum, stipulam, delinquentium consumpturus est opera, ac, sicut aurum, argentum lapidesque pretiosos, iustorum probaturus est gesta (I Cor. III, 12). |
| 2 | Qui dicturi sunt: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. |
| 3 | Advocabit coelum desursum et terram discernere populum suum. |
| 4 | Congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia, et annuntiabunt coeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est (Psal. LXV, 12; XLIX, 4). |