monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 61, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 61, 2.

1 De quo Isaias: « Dominus, sicut fortis, egredietur, et, sicut vir praeliator, suscitabit zelum, vociferabitur, et clamabit, et super inimicos suos confortabitur.
2 Tacui semper, silui, patiens fui, sicut paries, loquar, dissipabo, et absorbebo simul » (Isai. XLII, 13).
3 Hoc ad secundum adventum attinet, in quo non humilis, ut iudicetur, sed ut iudex fortis egredietur; neque tacebit, quod in priori adventu fecit, aut patiens erit, sicut fuit in passione carnis, sed iudicans vociferabitur, loquetur ut paries, quia repente, quasi paries corruens, suos hostes est oppressurus.
Isidorus HOME

bnf2326.105

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik