| 1 | Quia regnum eius in coelo, et in terra aeternum, ac perpetuum permanebit, Daniel dicit: « Videbam in visione noctis, et ecce in nubibus coeli, quasi filius hominis veniebat, et usque ad Vetustum dierum pervenit, et in conspectu eius perlatus est, et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum, et omnis populus, tribus et linguae ipsi servient, potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur » (Dan. VII, 13). |