monumenta.ch > Isidorus > 2 > 1 > 3 > 1 > 5
Isidorus, De fide Catholica, 1, 56, 4. <<<     >>> 6.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 56, 5.

1 Unde et post haec propheta hortatur omnes gentes, provocans eas ad laudem Dei, eumdemque ascensum Christi eisdem iterum sic praenuntians, ait: Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo, qui ascendit super coelos coelorum ad Orientem.
2 Et bene adiecit, ad Orientem, quia idem locus in Orientis partibus est, ubi Christus resurrexit, et unde in coelum ascendit.
3 Et post haec subdidit: Visi sunt ingressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis (Psalm. LXVII, 25).
4 Videntibus enim omnibus apostolis atque quingentis viris, sic ascendit in coelum.
Isidorus HOME

bnf2326.102