monumenta.ch > Isidorus > 1 > 1 > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 56, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 56, 1.

1 Iam vero quia post resurrectionem suam in hominis forma Christus in coelum usque ad Patrem ascendit, Daniel dicit: Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit; id est, usque ad Patrem.
2 Post haec adiecit: Et in conspectu eius obtulerunt eum, et dedit ei potestatem, et regnum, et omnis populus, tribus et linguae ipsi servient, potestas eius potestas aeterna quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur (Dan. VII, 13).
Isidorus HOME

bnf2326.100

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik