| 1 | Similiter et duos alios fratres Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, dum vidisset in navicula cum patre Zebedaeo texentes retia, provocans eos, de piscatoribus piscium piscatores reddidit hominum, scilicet, ut praedicationis reti cunctos credentes de profundo saeculi huius extraherent. |
| 2 | Post hos piscatores sequitur: Et mittam venatores et venabuntur eos de montibus, et de collibus, et de cavernis petrarum (Ierem. XVI, 16); quod specialiter ad conversionem pertinet gentium, quas undique apostoli ceperunt, qui super assumptionem constituti sunt animarum. |