monumenta.ch > Isidorus > 2 > 5 > 1 > 4 > 4 > 1 > 1 > 8 > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 55, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 55, 1.

1 Quia post resurrectionem suam Christus piscatoribus apparuit, et praedicare eos gentibus misit, per Ieremiam ante sic meminit, dicens: Ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos (Ierem. XVI, 16).
2 Denique secundum Matthaei Evangelium legitur quod Iesus veniens iuxta mare Galileae, vidit Petrum et Andream, fratrem eius, mittentes retia in mare, quibus dixit: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 18).
Isidorus HOME

bnf2326.99