| 1 | Quia ab inferis tertia die resurrexit, Osee propheta praedixerat, dicens: Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos, vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius (Ose. VI, 1). |
| 2 | Omnia haec in Christo ita completa sunt. |
| 3 | Quinta enim feria traditus, Parasceve passus, Dominica circa diluculum resurgens, ab inferis remeavit. |