| 1 | Ubi quid aliud indicat propheta, quod dormierit, et resurrexit, nisi quod somnus iste mors esset, et evigilatio resurrectio? quod in quadragesimo psalmo manifestius ostenditur, ubi dicit: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis (Psal. XL, 11). |
| 2 | Et iterum: Nunquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Item in psalmo quarto: In pace dormiam, et requiescam, quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. |
| 3 | Singulariter, quia solus ipse sic requievit, ut confestim post mortem resurgeret. |