Isidorus, De fide Catholica, 1, 51, 1.
| 1 | Quia in infernum descendit, sic idem Dominus in Ecclesiastico dicit: Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo sperantes in Deum (Eccli. XXIV, 45). |
| 2 | Item in Psalmis: Vita mea inferno appropinquavit, aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 4). |
| 3 | Descendit enim, sicut homo, in infernum, sed solus inter mortuos liber fuit, quia mors illum tenere non potuit. |