monumenta.ch > Isidorus > 1


Isidorus, De fide Catholica, 1, 49, 1.

1 Quia sepulturae traditus est, et humatus, in Psalmis dicitur: Collocaverunt me in obscuris, sicut mortuos saeculi.
2 Quasi diceret: Sicut homines, utique quia ipse Deus erat.
3 Item Isaias: Et erit Dominus nominatus, in signum aeternum, quod non auferetur.
4 Et erit sepulcrum eius gloriosum.
5 Et alibi: Dabo impios pro sepultura eius, et divites pro morte eius (Isai. LV, 13; XI, 10; LIII, 9).
Isidorus HOME