monumenta.ch > Isidorus > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 48, 1. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 48, 2.

1 Item de eadem aqua, quae ex latere eius profluit, propheta alius sic dicit: Flumina aquae viventis egredientur de ventre illius, aquae scilicet baptismatis, quae credentes vivificant, et quae sitientibus largiuntur, quando impletur quod scriptum est: Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16); et: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9).
Isidorus HOME