| 1 | Porro, quia non fregerunt eius crura, nisi tantum latronum, iam praedictum fuerat: Os eius non comminuetis (Exod. XII, 46; Num. IX, 12; Ioan. XIX, 36); praeceptum enim fuerat eis celebrare pascha in ovis similitudine; in qua Dominicae passionis umbra praecesserat, qui tanquam ovis ad occisionem ductus est (Isai. LIII, 7). |
| 2 | Illa enim figura agni Christi passionem significabat. |