monumenta.ch > Isidorus > 3 > 5 > 3 > 4
Isidorus, De fide Catholica, 1, 44, 3. <<<     >>> 5.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 44, 4.

1 Danieli quoque angelus de occisione et morte Christi sic loquitur, dicens: Scito et animadverte, ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem hebdomadae septem et hebdomadae LXII erunt, et post hebdomadas LXII occidetur Christus; id est, post quadringentos nonaginta annos, et non erit eius populus qui eum negaturus est.
2 Unde et ibi sequitur clades Iudaeorum, quae postea completa est: Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo (Dan. IX, 25), id est, Romanus exercitus cum Vespasiano.
Isidorus HOME

bnf2326.94