monumenta.ch > Isidorus > 4 > 5 > 4 > 2 > 3 > 7 > 2 > 2 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 44, 1. <<<     >>> 3.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 44, 2.

1 Quid apertius diceretur? Dominus enim Iesus, qui interpretatur Salvator, ipse est Deus noster, salvos faciens nos, quem quia oportuit nasci, et a vita exire per mortem, ideo subiunctum est: Domini mors, et Domini exitus.
2 Item per Isaiam: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum.
3 Pro peccatis populi sui ductus est ad mortem (Isai. LIII, 7).
Isidorus HOME

bnf2326.93