monumenta.ch > Isidorus > 1


Isidorus, De fide Catholica, 1, 43, 1.

1 Et quia non pro suis, sed pro nostris peccatis crucifixus est, Isaias dicit: Pro iniquitatibus populi sui ductus est ad mortem, dabo impios pro sepultura eius.
2 Et iterum: Vulneratus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra; livore eius sanati sumus.
3 Et iterum: Omnes nos, quasi oves, erravimus, unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum (Isai. LIII, 5 seq.).
4 Iuxta Apostolum, qui dicit: Quia cum peccatum non cognovisset, ipse pro nobis peccatum factus est (II Cor. V, 21), id est, sacrificium pro peccatis nostris.
5 Quare autem pro nobis passus est, haec est causa.
Isidorus HOME

bnf2326.92

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik