monumenta.ch > Isidorus > 1 > 3 > 3 > 1 > 3 > 3 > 2
Isidorus, De fide Catholica, 1, 42, 1. <<<    

Isidorus, De fide Catholica, 1, 42, 2.

1 Item Habacuc cum dixisset de eo: In medio duorum animalium cognosceris, subiecit: Cum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordiae tuae memor eris (Habac. III, 2).
2 Praefiguravit enim propheta sub hac sententia in semetipso Iudaeorum personam, qui Christum commoti ira crucifixerunt.
3 Ubi tamen ille, memor misericordiae suae dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).
Isidorus HOME