| 1 | Quia in cruce pendens Patrem pro inimicis suis deprecatus est, Isaias dicit: Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus oravit (Isai. LIII, 12). |
| 2 | Et in Psalmis sic: Pro eo, inquit, quod eos diligebam, adversabantur mihi; ego autem orabam pro eis (Psal. CVIII, 4). |