| 1 | De titulo crucis dixerunt Iudaei: Noli scribere Rex Iudaeorum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. |
| 2 | Et respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi (Ioan. XIX, 21). |
| 3 | Iam enim in Psalmo LVI fuerat prophetatum: Ne corrumpas tituli inscriptionem, in cuius psalmi serie non solum passio, vel mors, sed etiam resurrectio et ascensio Domini praedicatur. |