Isidorus, De fide Catholica, 1, 38, 1.
| 1 | Post crucis sententiam sequitur rerum divisio, et sors super vestem; quam per David idem Dominus ante praedixerat, dicens: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 19). |
| 2 | Quae prophetia, quemadmodum sit expleta, evangelica narrat historia. |
| 3 | Nam dum vestimenta alia a militibus fuissent divisa, pro tunica autem dicunt: Non scindamus eam, sed mittamus sortem, cuius sit (Ioan. XIX, 24). |
| 4 | Erat enim tunica inconsutilis, id est, ex omni parte contexta. |