| 1 | Sed hoc de Christi praedictum est passione, qui a populo Iudaeorum clavis in ligno confixus est; manus enim et pedes non confodiuntur, nisi eius qui in ligno suspenditur. |
| 2 | Item in Canticis canticorum: Manus meae distillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima (Cant. V, 3). |
| 3 | Quod specialiter dixit propter fixuras clavorum. |