monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 36, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 36, 1.

1 Quia crucifixus est, et manus eius, ac pedes clavis affixi sunt, per David ipse loquitur, dicens: Foderunt manus meas, et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea, ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me.
2 Quibus utique verbis in cruce corpus significat extentum, manibus pedibusque confixis, et clavorum transverberatione confossis.
3 Quod David passus non est, qui sine ulla corporis passione legitur in pace quiescere.
Isidorus HOME

bnf2326.89