Isidorus, De fide Catholica, 1, 35, 3.
| 1 | Apud Isaiam quoque de crucis eius praedicatione ita scribitur: Et erit principatus eius super humeros eius (Isai. IX, 6), id est, vexillum suae crucis, quod suis praetulit humeris, iuxta vaticinium David prophetae, qui dicit: Dominus regnavit a ligno. |
| 2 | Habacuc quoque passionem crucis Christi ita praenuntiavit, dicens: Cornua in manibus eius sunt (Habac. III, 4). |
| 3 | Quod quid est aliud, nisi tropaeum crucis? Item ipse de ascensione crucis, in qua exaltatus omnia traxit ad seipsum, ita dicit: Dominus, fortitudo mea, constituit pedes meos in consummationem. |
| 4 | Super excelsa imponet me, ut vincam in claritate eius (Habac. III, 19). |