Isidorus, De fide Catholica, 1, 35, 2.
| 1 | Nam quid est lignum in pane missum, nisi Christi affixio carnis in ligno? Panem enim corpus eius agnoscimus; lignum in pane esse, fides nostra crucem agnoscit in corpore. |
| 2 | Quia vita corporis sui panis est. |
| 3 | Scriptum est enim: Et erit vita tua pendens ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). |
| 4 | Sed et in Psalmis iterum, quia extendit manus suas in cruce, sic dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL, 2). |
| 5 | Sive quod veniente quasi mundi vespera, sive quod declinante iam sole ad vesperam, Dominus in cruce animam posuit, elevans manus suas in eodem crucis ligno, atque offerens se ipsum Deo pro nobis sacrificium, ut per illud sacrificium delerentur peccata nostra. |