monumenta.ch > Isidorus > 9 > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 35, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 35, 1.

1 Quia ligno crucis suspensus est, atque suffixus, Ieremias propheta ex persona Christi praedixerat, dicens: Ego, quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, et non cognovi, quia super me cogitaverunt consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium.
2 Haec enim quae passurus erat Dominus a Iudaeis, quasi si iam facta fuissent, propheta commendat.
Isidorus HOME

bnf2326.87

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik