| 1 | Item idem Christus per eumdem prophetam: Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. |
| 2 | Corpus meum dedi percutientibus (Isai. L, 5). |
| 3 | Et ipse alibi: Tacui, silui, nunquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Primo enim tacuit, ut iudicaretur, quando sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, nec aperuit os suum, suamque compescuit potestatem. |