monumenta.ch > Isidorus > 5 > 3 > 1 > 7 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 33, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 33, 1.

1 Nam quia dum pateretur, tacuisse scribitur, hoc prophetarum voces testantur.
2 Isaias enim sic de illo ait: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7).
3 Hic enim in passione Pilato interroganti nihil locutus est; sed in humilitate iudicium eius sublatum est; de quo et ipse alibi: Non clamabit, nec audiet quis in plateis vocem eius (Isai. XLII, 2).
Isidorus HOME

bnf2326.86