| 1 | Nam et quod milites illudentes veste coccinea induerunt eum, praenuntiavit hoc Isaias propheta dicens: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? quare rubrum est vestimentum tuum, et indumentum tuum, tanquam calcantium in torculari (Isai. LXIII, 1)? At ille respondens: Torcular, inquit, calcavi solus. |
| 2 | Calcare enim torcular solum se dixit, quia solus propter mundi peccatum passionem suscepit, solusque delicta omnium sanguine suo lavit. |