| 1 | Sed et per Ieremiam idem Filius sic dicit: Spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. |
| 2 | Et apud Isaiam: Plantavi, inquit, vineam electam, et exspectavi, ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai, V, 2); utique quia degenerans a patriarcharum fructu, non fructus iustitiae, sed spinas mortis et crucis attulit suo Creatori. |