monumenta.ch > Isidorus > 1
>>> Isidorus, De fide Catholica, 1, 30, 2.

Isidorus, De fide Catholica, 1, 30, 1.

1 Quia arundine caput eius percussum est, et sustinuit patienter, Isaias praedixerat, dicens: Arundinem quassatam non conteret, et linum fumigans non exstinguet, calamum quassatum, sive confractum non conteret, cunctis enim placabilis erit, et veniam dabit peccatoribus, dicens: Confide, filia, dimittuntur tibi peccata (Isai. XLII, 1 seq.).
2 Et linum fumigans, sive, ut caeteri transtulerunt obscurum atque tenebrosum non exstinguet.
Isidorus HOME